monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94 > 4 > sectio > 140 > 18 > 4 > 12 > 81 > 25
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXIV.De Hilario Pictaviensi. <<<     >>> XXVI.Quia Iulianus quoque persecutus sit Athanasium.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXV.De Macedonianis.

1 Ea siquidem tempestate Macedonii sectatores, et Eleusii, Eustathii, atque Sophronii, omnes ab uno Macedonio nuncupati sunt, conciliaque frequentia faciebant. Et convocantes qui in Seleucia eos secuti fuerant, anathematizaverunt alterius partis episcopos, id est consentientes Acacio; fidemque Ariminensis concilii respuentes, ea magis quae fuerant recitata apud Seleuciam et apud Antiochiam exposita firmaverunt. Qui dum requisiti fuissent ab aliquibus dicentibus: Vos, qui nunc Macedoniani vocamini, si aliud sapitis quam sectatores Acacii, cur eorum hactenus, tanquam eadem sapientium estis communione participati? Ita venenose responderunt per Sophronium Pompeiopoleos Paphlagonensem episcopum.
2 Occidentales, inquit, in consubstantialitate languebant. Aetius autem per Orientem secundum substantiam dissimilitudinem praedicabat; et erant utraque prava, cum hi quidem inordinate divisas substantias Patris, et Filii, consubstantialitatis nomine copularent; ille vero a natura Patris naturam Filii aperte divideret, credens semetipsum pie praedicare dissimilem esse Patri Filium per substantiam.
3 His ergo ita putantibus, media via nobis veritatem pietatis habere complacuit. Hoc itaque modo quaerentibus satisfacere nitebantur. [SOCRATES, lib. III, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 182.]
Cassiodorus HOME

bav823.238 bav824.173 bnf1603.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik